- PHRYXUS
- PHRYXUSmelius Phrixus, Athamas Aeoli fil. frater Cretheos, patruus Aesonis et Peliae; ex Nephele uxore Phryxum et Hellen sustulit: postea vero Nephele in nubcm conversâ, Inonem Cadmi filiam duxit, Ea. cum morenovercarum privignos odisset, Aeolicis feminis persuadebat, semina terrae mandanda torrerent: terra autem tosta, sementis grana suspiciens, infecunda permansit, et magna proinde penuria subsecuta est. Qua de re ad Apollinem missi, qui oraculum sciscitarentur et ab Inone muneribus corrupti, nuntiarunt, oraculum poscere, ut Phryxus, et Helle mactarentur, quod, etsi Athamas diu facere recusavit, necessitate tamen compellente Phryxum et Hellen ante aram mactandos constituit: verum Nephale, mater eorum, nube suâ ad eos devecta, ut fugerent praecepit, tradiditque arietem lanam auream habentem, quô pontum eâ parte, quâ angustior est, transfretarent. Sed Helle, muliebri pavore perculsa, in mare decidit atque undis submersa ponto nomen indidit. Phryxus vero, Colchos se contulit atque ibi arietem, Mercurii consiliô, Iovi Phryxio sacrificavit, Aeetaeque regis filiam duxit uxorem, quam alii Chalciopen, alii Iophossam, alii Eveniam appellant. Pherecydes ei cognomen Chalciopae et Ophiusae fuisse scribit. Ex eâ Phryxus quatuor sustulit liberos Argum, Phrontim, Melana, et Cithisoron, quem Ephorus Clthorum appellat, addit quintum Presbonem Epimenides. Vellus autem aureum in templo suspendit, quod postea Iason Medeae arte adiutus abstulit. Aries vero inter sidera locatus, pristinam effigiem tenuit, qui a Phrixo, Phrixeus appellatus. Fabulae occasio, quia Phryxus, cum ipsi cum noverca non conveniret, cum thesauris paternis, nave cui Arietis insigne, Colchos se recepit. Apollodor. Hygin. Ovid. Metam. l. 7. Apollon. l. 2.Α᾿τρεκέως δοκέω τοῦ ἀκούετε καὶ πάρος αὐτοὶφρίξον, ὅςτις πτολίεθρον ἀνήλυθεν ΑἰήταοΚριοῦ ἐπεμβεβαὼς, τὸν ῾ρα χρύσειον ἔθηκενΕ῾ρμείας, ετξ.Ovidius, in Ep. Leandri. Heroid. 18. v. 137.Fluctibus immodicis Athamantidos aequora canent,Vixque manet portu tuta carina suô.Hoc mare. cum primum de virgine nomina mersâQuae tenet, est nactum, tale fuisse puto.Est satis amissâ locus hic infamis ab Helle:Utque mibi parcat, nomine crimen habet.Invideo Phrixo; quem per freta tristia tutumAurea lanigerô vellere vexit ovis.Manilius, l. 4. Astronomicon:——— Testis tibi laniger ipse,Cum vitreum findens auratô vellere pontum,Orbatumque suâ Phrixum per fata sorore,Phasidos ad ripas et Colchida regna revexit.Columella, l. 10.Mox ubi Nubigenae Phrixi nec portitor Helles.Statius, Theb. l. 5. v. 475.Gentibus, aeqorei redierunt vellera Phrixi.Martialis, l. 8. epigr. 28. v. 19.Non Athamantheo potius me mirer in auro,Aeolium dones si mihi Phrixe pecus.Idem, ibidem epigr. 51. v. 9.Stat caper Aeoliô Thebani vellere PhrixiCultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror.Vide Natal. Comit. l. 6. c. 9. Nic. Lloydius. De templo, an in eius, an in Leucothoes sive Inus, an potius in Helles honroem, exstructo, deque thesauris illius ter ablatis, vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 24. Ab eodem nomen habuêre Phryxianae Vestes, Graecis αἱ ἀκρόμαλλοι, quas et pexas dixêre, vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.